monumenta.ch > Hieronymus > 56
Hieronymus, Epistulae, 3, 55. AD AMANDUM. <<<     >>> 57. AD PAMMACHIUM.

56[Alias 86. scripta cir. annum 394. sed non reddita.] AUGUSTINI AD HIERONYMUM. APPARAT AUSBLENDEN

1  [Augustinus Hieronymo de nova post LXX. veteris Testamenti versione, deque Petro reprehenso a Paulo ad Galat. 2. expostulans de suscepto hinc patrocinio mendacii officiosi.]
[Cisterciensis Ms. referentibus Benedictinis editoribus S. Augustini, «observando atque subsequendo, magisque amplectendo, etc. in Domino salutem.» Unus vero Corbeiensis, penes Martianaeum, in fine, Augustinus Presbyter, qua de re confer Notas Chronologicas.] Domino dilectissimo, et cultu sincerissimae caritatis obsequendo atque amplectendo fratri et Compresbytero HIERONYMO AUGUSTINUS. 'Nunquam aeque quisquam tam facile cuilibet innotuit, quam mihi tuorum in Domino studiorum quieta laetitia, et vere exercitatio liberalis. Quanquam ergo percupiam omnino te nosse, tamen exiguum quiddam tui [Victorius munus legit, quam lectionem sic explicat, ut praesentia corporis, alterius tantum relatu percepta, pro exiguo munere heic sit accipienda.] minus habeo, praesentiam videlicet corporis: quam ipsam etiam postea quam te beatissimus nunc Episcopus, tunc vero iam Episcopatu dignus, frater [Alypius an. 394. hoc nempe eodem, quo haec scripsisse creditur Augustinus, creatus est Tagastae Episcopus.] Alypius vidit, remeansque a me visus est, negare non possum, magna ex parte mihi esse relatu eius impressam: et ante reditum cum te ille ibi videbat, et ego videbam, sed oculis eius. Non enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia dumtaxat et familiaritate fidissima, non meritis, quibus ille antecellit. Quia ergo me primitus communione spiritus, quo in unum [Haud bene Martianaeus iuxta Erasmianos codices, in unum nitimur, quod Victorius castigat, verbo, ut ait, communionis magis respondente.] nectimur: deinde illius ex ore iam diligis, nequaquam impudenter, quasi aliquis ignotus, commendo germanitati tuae fratrem [Profuturus iste cum iter in Palaestinam aggrederetur, Cirthae Episcopus iussus est, et paulo post obiit. Hinc S. Hieronymo non est haec epistola eo tempore reddita, ut ex 65, infra recensenda eiusdem Augustini constabit. Meminere autem huius Profuturi etiam Paulinus epist. 32. et Evodius 158. quod ante nos Benedictinis editoribus notatum est.] Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adiutorio tuo vere profuturum speramus: nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior, quam ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistularum solemnium more contentus: sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Iesu Domino nostro; qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris, etiam [al. demonstravit itineris; et iam.] per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur.'2  'Petimus ergo, et nobiscum petit omnis Africanarum Ecclesiarum studiosa societas, ut in interpretandis eorum libris qui Graece Scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam impendere non graveris. Potes enim efficere, ut nos quoque habeamus illos tales viros, et unum potissimum quem tu libentius in tuis litteris sonas [Origenem]. De vertendis autem in linguam Latinam sanctis litteris Canonicis, laborare te nollem nisi eo modo quo Iob interpretatus est: ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam, et Septuaginta, quorum est gravis sima auctoritas, interpretationem distet, appareat. Satis autem nequeo mirari, si aliquid adhuc in Hebraicis litteris et exemplaribus invenitur, quod tot Interpretes illius linguae peritissimos fugerit. Omitto enim Septuaginta, de quorum vel consilii, vel maiore spiritus concordia, quam si [al. quasi] unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam; nisi quod eis praeeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent, qui cum posteriores interpretarentur, et verborum locutionumque Hebraearum viam atque regulas mordicus (ut fertur) tenerent, non solum inter se non consenserunt; sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. Si enim obscura sunt, te quoque in illis falli potuisse creditur: si autem manifesta, [Iterum et tertio Martianaeus peccat, ut cum Erasmo faciat, legens, «Si autem manifesta, superfluum est, te voluisse explanare, quod illos latere non potuit.» Quae verba, ut notatum est Victorio, Hieronymi sunt, non Augustini, ex epistola, cuius initium Tres simul, in hunc locum perperam adscita, pro his, quae ex Mss. omnibus, atque editis plerisque restituuntur, illos in eis falli potuisse non creditur. Probantur autem etiam Hieronymi testimonio citata Epistola, dum haec ex Augustino repetit: «Si obscura, te quoque in illis falli potuisse credendum est. Sin manifesta, illos in eis non falli potuisse perspicuum est.»] illos in eis falli potuisse non creditur. Huius igitur rei pro tua caritate expositis causis, certum me facias obsecraverim.'3  Simulatio patrocinium mendacii. 'Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in Epistulas Apostoli Pauli, quarum unam ad Galatas, cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo Apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur. Ibi patrocinium mendacii susceptum esse, vel abs te tali viro, vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur (si forte refelli possunt) ea quae me movent. Mihi enim videtur exitiosissime credi aliquod in sanctis libris haberi mendacium, id est, eos homines, per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in suis libris fuisse mentitos. Alia quippe quaestio est, Sitne aliquando mentiri viri boni: et alia quaestio est, Utrum scriptorem sanctarum Scripturarum mentiri oportuerit: imo vero non alia, sed nulla est quaestio. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur vel ad mores difficilis, vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur. Si enim mentiebatur Apostolus Paulus cum Apostolum Petrum obiurgans diceret: Si tu cum sis Iudaeus, Gentiliter, et non Iudaice vivis, quemadmodum cogis gentes iudaizare? 'Et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit, et scripsit' [Galat. 2. 14]: 'ut quasi animos tumultuantium deliniret. Quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines, prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit; et dixerint totum illud quod idem Apostolus de matrimoniorum iure firmando locutus est, propter homines qui dilectione [al. dilectioni] coniugum tumultuari poterant, fuisse mentitum: scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non enim opus est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus Dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio eius ardescat: atque ita nusquam certa erit in sanctis literis castae veritatis auctoritas. Nonne attendimus eumdem Apostolum, cum ingenti cura veritatis commendandae, dicere'; Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Invenimur autem et falsi testes Dei: quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitavit Christum, quem non suscitavit [1. Cor. 15. 14] [. 15]. 'Si quis huic diceret: quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris, quod etiam si falsum sit, ad laudem Dei maxime pertinet? Nonne huius detestatus insaniam, quibus posset verbis et significationibus in lucem penetralia sui cordis aperiret? Clamans non minore, aut fortasse etiam maiore scelere in Deo laudari falsitatem, quam veritatem vituperari? Agendum est igitur, ut ad cognitionem divinarum Scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia: potiusque id quod non intelligit, transeat, quam cor suum praeferat illi veritati. Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit: et id agit, ut divinarum Scripturarum auctoritatibus non credamus.' 4  'Et ego quidem qualibuscumque viribus, quas Dominus suggerit, omnia illa testimonia quae adhibita sunt, adstruendae utilitati mendacii, aliter oportere intelligi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur. Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio. Sed hoc intelligentiae tuae relinquo. Admota enim lectioni diligentiori consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego. Ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem Scripturarum divinarum, ut in eis quod vult quisque credat: quod non vult, non credat: si semel fuerit persuasum, aliqua ratione illos viros per quos nobis haec ministrata sunt, in Scripturis suis officiose potuisse mentiri; nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri, et ubi non oporteat. Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices, quaeso. Nec me onerosum, aut impudentem iudices, per humanitatem veracissimam Domini nostri. Nam, ut non dicam nulla, certe non magna culpa, meus error veritati favet: si recte in te veritas potest favere mendacio. 5. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem, et de Christiano studio conferre: sed huic desiderio meo nulla epistula satis est. Uberius idipsum possum per fratrem Profuturum, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. Et tamen quantum vellem, nec ipse (quod eius pace dixerim) forsitan capit, quanquam [Voculam in addidimus ex Victorio.] in nihilo me illi praetulerim. Ego enim me fateor tui capaciorem; sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit, et postea quam redierit, quod Domino adiuvante prosperato fiat cursu, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero: non est impleturus, quod in me adhuc vacuum erit, atque avidum sensuum tuorum. Ita fiet, ut et ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum, quibus legendis, si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque severitatem adhibeas, quaeso. Non enim aliter intelligo quod scriptum est': Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum [Ps. 140. 5]; nisi quia magis amat obiurgator sanans, quam adulator ungens caput. EGO AUTEM difficillime bonus iudex lego quod scripserim; sed aut timidior recto, aut cupidior. Video etiam interdum vitia mea; sed ea malo audire a [Quatuor penes Benedictinos editores Mss.: a senioribus: unus a Maioribus.] melioribus: ne cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar: et meticulosam mihi videar in me potius, quam iustam tulisse sententiam.'

bsb4610.282

Hieronymus, Epistulae, 3, 55. AD AMANDUM. <<<     >>> 57. AD PAMMACHIUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 56